- EPAMINONDAS Thebanus
- EPAMINONDAS Thebanusfil. Polymni, honesto genere natus, Musicam et Philosophiam sub Lyside, Philosopho Pythagorico, doctus, modestus, prudens, gravis, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo veritatis amans, ut ne ioco quidem mentiretur. Hic quindecennis luctando se exercuit, temperantiae laude inprimis inclitus. Dein Lacedaemoniis, qui Thebanorum tum foederati erant, militans, pelopidae in praelio 7. vulneribus onerato praesto foit, eiqueve postea persuasit, ut patriam, occupatâ Cadmeâ, a Lacedaemoniorum iugo liberaret. Quod factum, inde exorto gravissimo bello, cum apud Leuctra Lacedaemonios plagâ pestiferâ adeo afflixisset, ut ex eo tempore Lacedaemoniorum opes corruerint, et principatum Graeciae amissum ultra reparare nequiverint, dicere solebat: Orbum se, non tamen sine liberis, et ex se natam relinquere pugnam Leuctricam. Hic, post plurima alia ingentia facinora edita, extremo tempore apud Mantineam cum acie instructa, et ducis optimi, et militis fortissimi officio fungitur, sparo percussus, relatusque in castra semianimus, requisivit a circumstantibus, Salvusne esset clypeus? cum salvum esse flentes sui respondissent, allatum, veluti socium laborum gloriaeque, osculatus est. Iterum quaesivit, essentne fusi hostes? cum id quoqueve, ut cupiebat, audisset, evelli tum deniqueve spiculum iussit; ita multo sanguine profuso in laetitia et victoria mortuus est. Eius morteThebanorum vires habetatae sunt, ut non tam illum amisisse, quam cum illo interiisse omnes viderentur. Nam ante Epaminondam Thebani alieno imperio paruêrunt, et post interitum eiusdem, in servitutem pristinam revoluti sunt, ut manifestum sit gloriam Thebanam cum illo natam et exstinctam fuisse. Stesimbrotum filium suum, quod contra mandatum cum Lacedaemoniis conflixisset, tametsi victor feliciter evasiset, interfecit. Plutarch. Paral. Huic Thebani statuam ferream dicarunt, ne erga tantum principem ingrati viderentur. Inter optimos Graecorum sed pauperrimos ab Aeliano numerantur. Sic enim ille: Πενέςτατοι ἐγένοντο ὁι ἄρίςτοι τῶ Ε῾λλήνων, Α῾ριςτειδης, καὶ Φωκίων, καὶ Ε᾿παμινώνδας, etc. Vide plura apud Xen. Hellen. l. 6. et 7. Corn. Nep. in eius vita, Diodor. l. 15. Polyb. l. 1. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.